Absolutnie nie.
Cytat: Innomine w Marca 03, 2013, 17:17:11 pmAbsolutnie nie.cos wiecej?
Ubi dicit: una cum famulo tuo Papa nostro N., exprimit nomen Papae: Sede autem vacante verba praedicta omittuntur. Ubi dicitur: et Antistite nostro N., specificatur nomen Patriarchae, Archiepiscopi, vel Episcopi ordinarii in propria Dioecesi, et non alterius Superioris, etiamsi Celebrans sit omnino exemptus, vel sub alterius Episcopi jurisdictione. Si vero Episcopus ordinarius illius loci, in quo Missa celebratur, sit vita functus, praedicta verba omittuntur, quae etiam omittuntur ab iis qui Romae celebrant. Si Celebrans est Episcopus, Archiepiscopus vel Patriarcha, omissis praedictis verbis, eorum loco dicit: et me indigno servo tuo. Summus autem Pontifex cum celebrat, omissis verbis: una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N., dicit: una cum me indigno famulo tuo, quem gregi tuo praeesse voluisti. Et continuant omnes, ut sequitur: et omnibus orthodoxis, etc.
O NOM chodzi na tridentinie bym tego nie uslyszal