OMNIPOTENS aeterne Deus, qui nos secundum imaginem Tuam plasmasti,
et omnia bona, vera, pulchra, praesertim in divina persona Unigeniti Filii Tui Domini nostri Iesu Christi,
quaerere iussisti, praesta quaesumus ut, per intercessionem Sancti Isidori, Episcopi et Doctoris,
in peregrinationibus per interrete
factis et manus oculosque ad quae Tibi sunt
placita intendamus et omnes quos convenimus cum caritate ac patientia accipiamus.