Forum Krzyż
Witamy, Gość. Zaloguj się lub zarejestruj.
Marca 28, 2024, 21:07:38 pm

Zaloguj się podając nazwę użytkownika, hasło i długość sesji
Szukaj:     Szukanie zaawansowane
www.UnaCum.pl

Centrum Informacyjne Ruchu Summorum Pontificum
231859 wiadomości w 6626 wątkach, wysłana przez 1668 użytkowników
Najnowszy użytkownik: magda11m
Strona główna Pomoc Szukaj Zaloguj się Rejestracja
Forum Krzyż  |  Disputatio  |  Sprawy ogólne  |  Wątek: LINGUA LATINA omnibus.
« poprzedni następny »
Strony: 1 ... 32 33 [34] 35 36 ... 38 Drukuj
Autor Wątek: LINGUA LATINA omnibus.  (Przeczytany 209424 razy)
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 575


wychowany z babcią

« Odpowiedz #495 dnia: Stycznia 03, 2019, 04:59:59 am »

Na święto (z reguły niedzielę) imienia Jezus, a także swoją drogą na oktawę Bożégo Narodzenia, zwyczaj kościelny zachodni przepisuje wyjątkowo krótki urywek Ewangelii; za Wulgatą Nową:

Łk II 21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.

Temu jednému wersetowi są poświęconé w Katenie kommentarze opisané tutaj jako "Lectio 6" (ale w drugim rozdziale, nie piérwszym), w tym:

Cyrillus. Octavo autem die consuetum erat carnalem celebrari circumcisionem: octavo enim die* Christus a mortuis resurrexit, et insinuavit nobis spiritualem circumcisionem, dicens: euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos.

*Tutaj akurat chodzi o niedzielę — ósmy dziéń, czyli piérwszy dziéń nowégo tygodnia.
« Ostatnia zmiana: Stycznia 12, 2019, 20:43:09 pm wysłana przez ahmed » Zapisane
Wojna jeszcze nie jest aż tak daleko.
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 575


wychowany z babcią

« Odpowiedz #496 dnia: Stycznia 12, 2019, 20:42:08 pm »

Cytaty biblijné z drugiégo rodziału Łukasza za Wulgatą Nową, kommentarze z Kateny (caput 2, lectio 13).

42a Et cum factus esset annorum duodecim

Bazyli o symbolice liczb:
Basilius. Possumus et hoc dicere: quia sicut septenario numero, sic et duodenario, qui multiplicatis inter se invicem septenarii partibus constat, vel rerum vel temporum universitas ac perfectio designetur: atque ideo quo omnia loca vel tempora doceat occupari, recte a duodecimo numero iubar Christi sumit exordium.
(wyjaśnienie mathematyczné: chodzi o to, że 7=4+3, a 4*3=12)

46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos;

Origenes. Quia vero parvulus erat, invenitur in medio praeceptorum, sanctificans et erudiens eos; unde dicitur sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem; et hoc, pietatis officio, ut nos doceret quid pueris, quamvis sapientes et eruditi sint, conveniret, ut audiant potius magistros quam docere desiderent, et se vana ostentatione non iactent. Interrogabat autem non ut addisceret, sed ut interrogans erudiret: ex uno quippe doctrinae fonte manat et interrogare et respondere sapienter; unde sequitur stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis suis.

49 Et ait ad illos: “ Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ”.
50 Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.

Origenes in Lucam. Vel nesciebant utrum dicens in his quae patris mei sunt, significaret in templo, an aliquid altius, et quod magis aedificat: unusquisque enim nostrum, si bonus fuerit atque perfectus, possessio Dei patris est, et habet in medio sui Iesum.
Zapisane
Wojna jeszcze nie jest aż tak daleko.
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 575


wychowany z babcią

« Odpowiedz #497 dnia: Stycznia 19, 2019, 19:38:37 pm »

Cytaty biblijne za: http://www.vatican.va/archive/bible/nova_vulgata/documents/nova-vulgata_nt_evang-ioannem_lt.html#2 (Vulgata Nova). Cytaty z Kateny za: http://www.corpusthomisticum.org/cjo02.html (lectio prima & secunda).

J II 6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.

Hydriae vocantur vasa aquarum receptui parata; Graece enim aqua hydor dicitur.
Alcuinus. Vasa autem aquarum receptui parata erant secundum purificationem Iudaeorum, quia inter alias Pharisaeorum traditiones etiam hoc observabant ut crebro se lavarent.

J II 9a Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam

Augustinus. Illa autem mysteria quae in isto miraculo domini latent, videte. Oportebat impleri in Christo quae de illo scripta erant. Illa erat aqua; fecit autem de aqua vinum, cum aperuit eis sensum, et exposuit Scripturas: sic enim sapit quod non sapiebat, et inebriat quod non inebriabat.
Augustinus. Si autem iussisset aquam effundi, et ipse mitteret vinum ex occultis creaturae finibus, videretur Scripturas veteres improbasse. Cum autem ipsam aquam convertit in vinum, ostendit nobis quod et Scriptura vetus ab ipso est: nam iussu ipsius impletae sunt hydriae. Sed nihil sapit illa Scriptura, si non ibi Christus intelligatur. (...)
(daléj o sześciu epokach świata — wątek poruszany już in hoc foro, ale mojém zdaniém mało wnoszący)
Zapisane
Wojna jeszcze nie jest aż tak daleko.
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 575


wychowany z babcią

« Odpowiedz #498 dnia: Stycznia 26, 2019, 17:47:03 pm »

Źródła:
VIII rozdział Mateuszowéj Ewangelii;
Catena in Mattheum (caput VIII, lectiones prima & secunda)

3 Et extendens manum, tetigit eum dicens: “ Volo, mundare! ”; et confestim mundata est lepra eius.

Uwaga z czasów sprzed współczesnéj interpunkcji:
Hieronymus. Non autem ut plerique Latinorum putant, iunctim legendum est volo mundare; sed separatim, ut prius dicatur volo, deinde ut imperans dicat mundare. Ille enim dixerat si vis; dominus respondit volo; ille praemiserat potes me mundare; dominus dixit mundare.
(chodzi o różnicę między "volo mundare" a "volo, mundare"; w czasach oryginalnégo textu Nowégo Testamentu i jeszcze długo późniéj nie używano przecinków i podobnych interpunkcyjnych wygód)

8 Et respondens centurio ait: “ Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.

Origenes. Nunc etiam quando sancti a Deo acceptabiles Ecclesiarum antistites sub tectum tuum intrant, tunc ibidem per eos dominus ingreditur; et tu sic aestimes quasi dominum suscipiens. Et quando corpus et sanguinem domini manducas et bibis, tunc dominus sub tectum tuum ingreditur; et tu ergo humilians teipsum dicas domine, non sum dignus. Ubi enim indigne ingreditur, ibi ad iudicium ingreditur accipienti.
Zapisane
Wojna jeszcze nie jest aż tak daleko.
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 575


wychowany z babcią

« Odpowiedz #499 dnia: Lutego 03, 2019, 12:57:19 pm »

Cytaty biblijné za: http://www.vatican.va/archive/bible/nova_vulgata/documents/nova-vulgata_nt_evang-matthaeum_lt.html#8
Katena za: http://www.corpusthomisticum.org/cmt05.html (caput 8, lectio 7)

23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius.

Chrysostomus in Matth. (...) Ubi enim miraculorum ostensio erat, plebem permittit adesse; ubi autem tentationum et timorum arreptio, athletas orbis terrarum, quos exercitaturus erat, hos solos assumit.

24 Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat.
25 Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: “ Domine, salva nos, perimus! ”.
26 Et dicit eis: “ Quid timidi estis, modicae fidei? ”. Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.

Origenes. (...) Mystice autem omnes in sanctae Ecclesiae navicula cum domino per hunc undosum supernatamus mundum. Ipse autem dominus pio obdormit somno, patientiam nostram et impiorum poenitentiam expectans.
Origenes. Alacriter ergo accedamus ad eum, cum propheta dicentes: exurge, quare obdormis, domine? Et ipse imperabit ventis, idest Daemonibus, qui concitant fluctus, idest principes huius mundi, ad persecutiones sanctis immittendas, facietque tranquillitatem magnam circa corpus et spiritum, pacem Ecclesiae, et serenitatem mundo.
Rabanus. Vel aliter. Mare est aestus saeculi; navicula quam Christus ascendit, intelligitur arbor crucis, cuius auxilio fideles, transactis mundi fluctibus, perveniunt ad caelestem patriam, quasi ad littus securum, in qua Christus una cum suis ascendit; (...)
« Ostatnia zmiana: Lutego 03, 2019, 13:00:05 pm wysłana przez ahmed » Zapisane
Wojna jeszcze nie jest aż tak daleko.
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 575


wychowany z babcią

« Odpowiedz #500 dnia: Lutego 09, 2019, 00:04:09 am »

Wprawdzie przed przedpościém nie mieszczą się w tym roku wszystkie sześć przewidzianych we mszale niedziel, ale i tak zamieszczę wybrané komentarze do Ewangelii z VI niedzieli po Trzech Królach, tym bardziéj, że:
— tak wychodzi, że ta niedziela w tym roku nie jest przeniesiona na po Zielonych Świątkach (tak podaje strona divinumofficium.com);
— ustęp ewangelii z VI niedzieli po Zielonych Świątkach jest dalszym ciągiem czytania z pojutrzejszéj V niedzieli.

Cytaty biblijne za Nową Wulgatą ze strony: secundum Matthaeum, caput XIII
Komentarze z Kateny za stroną: http://www.corpusthomisticum.org/cmt13.html (lectio IV pro Evangelia Dominicae V post Epiphaniam, lectiones V et VI pro Evangelia Dominicae VI)

Dominica V:

25 Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit.
Augustinus de quaest. Evang. (...) Sed recte quaeritur utrum haeretici sint, aut male viventes Catholici. Sed quod dicit eos in medio tritici seminatos, quasi videntur illi significari qui unius communionis sunt. Verumtamen quoniam agrum ipsum non Ecclesiam, sed hunc mundum interpretatus est, bene intelliguntur haeretici, qui in hoc mundo permiscentur bonis; ut illis qui in eadem fide mali sint, palea potius quam zizania deputentur: quia palea etiam fundamentum habet cum frumento radicemque communem. (...)

29 Et ait: “Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum,
Augustinus de quaest. Evang. (...) hoc enim dicitur, quia boni dum adhuc infirmi sunt, opus habent in quibusdam malorum commixtione; sive ut per eos exerceantur, sive ut eorum comparatione magna illis exhortatio fiat, et invitentur ad melius. Aut forte simul eradicatur triticum cum auferuntur zizania: quia multi primo zizania sunt, et postea triticum fiunt; qui nisi patienter, cum mali sint, tolerentur, ad laudabilem mutationem non perveniunt. Itaque si evulsi fuerint, simul eradicatur et triticum, quod futuri essent, si eis parceretur. Ideo dicit tales non esse auferendos de hac vita, ne cum malos conatur interficere, bonos interficiat, quod forte futuri sint; aut bonis obsit, quibus et invitis utiles sunt. Sed tunc opportune hoc fiet cum iam in fine non restat vel tempus commutandae vitae, vel proficiendi ad veritatem ex occasione atque comparatione alieni erroris: et ideo subdit sinite utraque crescere usque ad messem, idest usque ad iudicium.

Dominica VI:

31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: “ Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo.

Hieronymus. Homo qui seminat in agro suo, a plerisque salvator intelligitur, qui in animis credentium seminat; ab aliis ipse homo seminans in agro suo, idest in corde suo. Quis autem est iste qui seminat nisi sensus noster et animus, qui suscipiens granum praedicationis, et fovens sementem humore fidei, facit in agro sui pectoris pullulare?
Sequitur quod minimum quidem est omnibus seminibus.
Praedicatio Evangelii minima est omnibus disciplinis: ad primam quidem doctrinam fidem non habet veritatis, hominem Deum, Deum mortuum, et scandalum crucis praedicans. Confer huiusmodi doctrinam dogmatibus philosophorum, et libris eorum, et splendori eloquentiae, compositionique sermonum; et videbis quanto minus sit ceteris seminibus semen Evangelii.

32 Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius ”.
Hieronymus. (...) Praedicatio autem evangelica, quae parva videbatur in principio, cum vel in animam credentis, vel in totum mundum sata fuerit, non exurgit in olera, sed crescit in arborem, ita ut volucres caeli (quas vel animas credentium, vel fortitudines Dei servitio mancipatas sentire debemus) veniant, et habitent in ramis eius:
Hilarius in Matth. (...)  Apostolos scilicet ex Christi virtute protensos, et mundum inumbrantes in ramis intelligimus, in quo gentes in spem vitae advolabunt, et aurarum turbine, idest Diaboli spiritu flatuque vexatae, tamquam in ramis arboris conquiescent.

33 Aliam parabolam locutus est eis: “ Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum ”.
Hieronymus. Vel aliter. Mulier ista, quae fermentum accipit et abscondit, praedicatio mihi videtur apostolica, vel Ecclesia de diversis gentibus congregata. Haec tollit fermentum, intelligentiam scilicet Scripturarum, et abscondit illud in farinae satis tribus, ut spiritus, anima et corpus in unum redacta, non discrepent inter se.
Vel aliter. Legimus in Platone tria esse in anima: rationale, irascibile et concupiscibile; et nos ergo si acceperimus fermentum evangelicum sacrarum Scripturarum, in ratione possideamus prudentiam, in ira odium contra vitia, in desiderio cupiditatem virtutum: et hoc totum fiet per evangelicam doctrinam, quam nobis mater Ecclesia praestitit.
Dicam et quorumdam intelligentiam: mulierem istam et ipsi Ecclesiam interpretantur, quae fidem hominis farinae satis tribus commiscuit, scilicet credulitati patris et filii et spiritus sancti: cum in unum fuerit fermentata, non nos ad triplicem Deum, sed ad unius divinitatis perducit notitiam. Pius quidem sensus: sed nunquam parabolae et dubia aenigmatum intelligentia possunt ad auctoritatem dogmatum proficere.
« Ostatnia zmiana: Lutego 09, 2019, 00:06:46 am wysłana przez ahmed » Zapisane
Wojna jeszcze nie jest aż tak daleko.
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
Sławek125
aktywista
*****
Wiadomości: 1662

« Odpowiedz #501 dnia: Lutego 11, 2019, 17:40:58 pm »

Panie ahmedzie, wypisuje Pan tutaj całe strony róznych pożytecznych sentencji, czy jest szansa aby Pan przetłumaczył z orginału wypowiedz Franciszka z samolotu, tylko w tym fragmencie dotyczacym rzekomej anegdoty
Zapisane
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 575


wychowany z babcią

« Odpowiedz #502 dnia: Lutego 20, 2019, 00:13:23 am »

Niedziela Siedemdziesiątnicy ma ewangelję z 20 rozdziału Matheusza. Liczné komentarze w Katenie (caput XX, lectio I) rozwijają głównie interpretację różnych godzin dnia jako różnych epok w historyi zbawienia; drugą interpretacją jest związanie godzin dnia z okrésami życia ludzkiégo

2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
Remigius. Denarius enim dicitur qui antiquitus pro decem nummis imputabatur, et figuram regis habet. Recte ergo per denarium designatur observari Decalogi praemium. (...)
*denarius jest etymologicznie związany ze słowy "deni", "decem".
*komentarz wydaje się trochę niegrammatyczny; lepiéj chyba: praemium pro observatione Decalogi?

6 Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”.
Gregorius. Undecima vero hora est ab adventu domini usque ad finem mundi. Operator ergo mane, hora tertia, sexta et nona, antiquus ille et Hebraicus populus designatur, qui in electis suis ab ipso mundi exordio, dum recta fide Deum studuit colere, quasi non destitit in vineae cultura laborare. Ad undecimam vero gentiles vocantur: unde sequitur circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dixit illis: quid hic statis tota die otiosi? Qui enim transacto tam longo mundi tempore pro vita sua laborare neglexerant, quasi tota die otiosi stabant. Sed pensate quid inquisiti respondeant: sequitur enim dicunt ei: quia nemo nos conduxit. Nullus quippe ad eos patriarcha, nullus propheta ad eos venerat. Et quid est dicere nemo nos conduxit, nisi vitae nobis nemo viam praedicavit?

8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “ Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ”.
Origenes. Primi autem operarii testimonium habentes per fidem, non acceperunt Dei promissionem, pro nobis aliquid melius prospiciente patrefamilias, ut non sine nobis perficiantur. Et quia misericordiam consecuti sumus, primi mercedem speramus accipere, qui sumus Christi; post nos autem qui ante nos operati sunt: et ideo dicitur voca operarios, et redde illis mercedem suam, incipiens a novissimis usque ad primos.

12 dicentes: “Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!”.
Chrysostomus super Matth. (...) quid est quod dicunt portavimus pondus diei et aestus? Quia scilicet magna est nobis virtus ad faciendam iustitiam, cognoscere prope esse finem mundi. Unde et Christus nos armans, dicebat: appropinquabit regnum caelorum. Illis autem infirmatio erat scire mundi spatia esse longinqua. (...)
Aut pondus totius diei dicit onerosa legis mandata; aestum autem urentem erroris tentationem quam conflabant spiritus maligni in eos, ad aemulationem gentium eos irritantes: a quibus omnibus gentiles liberi extiterunt, Christo credentes, et per compendium gratiae ad plenum salvati.

13 At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum?
14 Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Hieronymus. Denarius figuram regis habet. Recepisti ergo mercedem quam tibi promiseram, hoc est imaginem et similitudinem meam: quid quaeris amplius? (...)
Origenes in Matth. Forsitan autem Adae dicit amice, non facio tibi iniuriam. Nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade. Tuum est salus, quod est denarius. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Non incredibiliter potest quis arbitrari, hunc novissimum esse apostolum Paulum, qui una hora operatus est, (...)
« Ostatnia zmiana: Marca 05, 2019, 15:01:29 pm wysłana przez ahmed » Zapisane
Wojna jeszcze nie jest aż tak daleko.
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 575


wychowany z babcią

« Odpowiedz #503 dnia: Lutego 26, 2019, 12:39:28 pm »

W V i VI niedzielę po trzech królach były przypowieści z XIII rozdziału Matheusza, ale została wtedy pominięta piérwsza z nich. W niedzielę sześćdziesiątnicy wracamy do niéj, ale bierzem ją z Łukaszowéj Ewangelii, z rozdziału VIII. W komentarzach dostępnych w Sieci tén ustęp jest oznaczony jako caput VIII, lectio 2.

5 Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud.

Theophylactus. Non dixit quod seminans proiecit aliud secus viam, sed quod semen cecidit. Qui enim seminat, docet rectum sermonem; sed sermo diversimode cadit in audientes, ut quidam eorum via dicantur. (...)

6 Et aliud cecidit super petram et natum aruit, quia non habebat umorem.
7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud.

Chrysostomus in Matthaeum. (...) Increpandus autem esset agricola qui super sensibiles spinas, et petram, et viam seminaret. Non enim possibile est petram terram fieri, nec viam non esse viam, nec spinas non esse spinas; in rationalibus autem secus est; possibile est enim petram converti in terram pinguem, et viam non conculcari, et spinas dissipari.
*"petra sensibilis" to tutaj "skała dosłownie", "petra rationabilis" — "skała w sensie przenośnym"
Zapisane
Wojna jeszcze nie jest aż tak daleko.
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 575


wychowany z babcią

« Odpowiedz #504 dnia: Marca 05, 2019, 14:58:12 pm »

Ewangelja z XVIII rozdziału Łukasza, w Katenie lectiones VI & VII. Święci Grzegorz oraz Augustyn tłumaczą nazwę "Jerycho" jako "xiężyc".

33 et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget.

Isidorus. Admiror autem dementiam quaerentium cur Christus ante triduum resurrexit: si enim resurgeret tardius quam praedixerat, impotentiae esset; celerius vero est summae virtutis indicium. (...) Dicam etiam quod non dixit se post tres dies resurrecturum, sed die tertia. Habes parasceven, habes sabbatum usque ad solis occasum; et post sabbatum resurrexit.

37 Dixerunt autem ei: “ Iesus Nazarenus transit ”.
38 Et clamavit dicens: “ Iesu, fili David, miserere mei! ”.
39 Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”.
40 Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum:

Gregorius in Evang. (...) Vel transire humanitatis est, stare divinitatis. Caecum igitur clamantem dominus transiens audivit, stans illuminavit: quia per humanitatem suam vocibus nostrae caecitatis compatiendo misertus est, sed lumen nobis gratiae per divinitatis potentiam infundit. (...)

35 Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans.
Kontext: Mt XX
29 Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa.
30 Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”.

Augustinus de quaest. Evang. Si autem Iericho lunam, et ob hoc mortalitatem interpretamur, morti propinquans dominus Iudaeis solis lumen Evangelii iusserat praedicari; quos significavit ille unus caecus quem Lucas commemorat: a morte autem resurgens, atque descendens, et Iudaeis et gentibus; quos duos populos significare videntur duo caeci commemorati a Matthaeo.
« Ostatnia zmiana: Marca 21, 2019, 12:18:09 pm wysłana przez ahmed » Zapisane
Wojna jeszcze nie jest aż tak daleko.
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 575


wychowany z babcią

« Odpowiedz #505 dnia: Marca 17, 2019, 20:46:39 pm »

Na ubiegłą niedzielę była ewangelja z IIII rozdziału Matheusza; komentarze stąd (caput 4, lectiones 1-4).

1 Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo.
Chrysostomus super Matth. Ad homines enim Diabolus vadit ut tentet eos; quoniam autem adversus Christum Diabolus ire non poterat, ideo contra Diabolum Christus processit;

4 Qui respondens dixit:
“ Scriptum est:
"Non in pane solo vivet homo,
sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ”.
Gregorius in Evang. Sic ergo tentatus a Diabolo dominus, sacri eloquii praecepta respondit; et qui tentatorem suum mergere in abyssum poterat, virtutem suae potentiae non ostendit, quatenus nobis praeberet exemplum ut quoties a pravis hominibus aliquid patimur, ad doctrinam excitemur potius quam ad vindictam.

5 Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
Glossa. Diabolus enim semper ad alta ducit elevando per iactantiam, ut praecipitare possit;

10 Tunc dicit ei Iesus:
“ Vade, Satanas! Scriptum est enim:
"Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies" ”.
Hieronymus. Non autem, ut plerique putant, eadem Satanas et Petrus condemnantur sententia. Petro enim dicitur: vade retro me, Satana, idest sequere me qui contrarius es meae voluntati; huic autem dicitur vade, Satana; et non ei dicitur retro, ut subaudiatur: vade in ignem aeternum qui paratus est tibi et Angelis tuis.
« Ostatnia zmiana: Marca 20, 2019, 14:05:04 pm wysłana przez ahmed » Zapisane
Wojna jeszcze nie jest aż tak daleko.
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 575


wychowany z babcią

« Odpowiedz #506 dnia: Marca 20, 2019, 21:26:24 pm »

Evangelium secundum Mattheum, caput XVII, lectiones I & II (commentarii hinc)

Sequitur: et apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
Chrysostomus in Matth. Hoc autem multas habet rationes. Et prima quidem est haec. Quia enim turbae dicebant eum esse Eliam vel Ieremiam, aut unum ex prophetis, capita prophetarum secum ducit, ut saltem hinc videatur differentia servorum et domini. Alia ratio est: quia enim continue Iesum accusabant Iudaei tamquam transgressorem legis, et blasphemum, patris sibi gloriam usurpantem; ut ostendatur ab utraque accusatione innoxius, eos qui in utroque fulserunt, in medium ducit. Etenim Moyses legem dedit, et Elias pro gloria Dei aemulator fuit. Alia ratio est: ut discant quoniam mortis et vitae potestatem habet: propter hoc et Moysen, qui morte defecerat, et Eliam, qui nondum mortem passus fuerat, in medium ducit. Aliam causam et ipse Evangelista revelat, scilicet monstrare crucis gloriam, et mitigare Petrum et alios discipulos passionem timentes: loquebantur enim, ut alius Evangelista dicit, de excessu quem completurus erat in Ierusalem: unde eos in medium ducit qui se morti exposuerunt pro his quae Deo placebant, et pro plebe credentium: etenim tyrannis uterque se libere praesentavit: Moyses quidem Pharaoni, Elias autem Achab. Ducit autem et propter hoc eos in medium: volebat enim quod discipuli illorum privilegia zelarent, ut scilicet fierent mansueti sicut Moyses, et zelantes sicut Elias.

5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
Remigius. (...) Sive ideo ait ipsum audite, ut illum esse ostenderet quem Moyses praedixerat, dicens: prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris: tamquam me audietis ipsum. Sic ergo dominus undique habuit testes, ex caelo vocem patris, ex Paradiso Eliam, ex Inferis Moysen, ex hominibus apostolos, ut in nomine Iesu omne genuflectatur, caelestium, terrestrium et Infernorum.
6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.
Remigius. In eo vero quod sancti apostoli in faciem ceciderunt, fuit indicium sanctitatis: quia sancti in faciem cadere dicuntur, impii vero retrorsum.
« Ostatnia zmiana: Marca 21, 2019, 12:17:51 pm wysłana przez ahmed » Zapisane
Wojna jeszcze nie jest aż tak daleko.
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 575


wychowany z babcią

« Odpowiedz #507 dnia: Marca 21, 2019, 12:17:12 pm »

Evangelium secundum Lucam, caput XI, lectiones IV-VIII (commentarii hinc)

Beda. (...) unde sequitur quidam autem ex eis dixerunt: in Beelzebub principe Daemoniorum eicit Daemonia. Beelzebub Deus erat Accaron: nam Beel quidem ipse Baal, zebub autem musca vocatur. Dicit autem Beelzebub, quasi vir muscarum; ex cuius spurcissimo ritu principem Daemoniorum cognominabant.

20 Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Kontext: Mt XII 28 Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.)
Augustinus de Cons. Evang. Quod Lucas digitum Dei dicit, ubi Matthaeus dixit spiritum, ab eadem sententia non recedit; quin potius et aliquid docet, ut noverimus quemadmodum intelligamus ubicumque Scripturarum legerimus digitum Dei.
Cyrillus. Vel spiritus sanctus dicitur digitus Dei: filius enim manus et brachium patris dictus est: operatur enim pater cuncta per eum. Sicut igitur digitus non est alienus a manu, sed ei naturaliter insitus; sic spiritus sanctus consubstantialiter connexus est filio, et per eum omnia filius operatur.

21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet;
Chrysostomus in Matthaeum. Fortem vocat Diabolum, non quia naturaliter huiusmodi sit, sed innuens antiquam eius tyrannidem, quam pusillanimitas nostra causavit.

26 Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus ”.
Chrysostomus in Matthaeum. Incolunt autem animas Iudaeorum Daemones peiores prioribus: nam tunc temporis in prophetas saeviebant, nunc vero ipsi domino prophetarum iniuriantur; atque ideo a Vespasiano et Tito peiora passi fuerunt quam in Aegypto et in Babylone; (...)
Zapisane
Wojna jeszcze nie jest aż tak daleko.
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 575


wychowany z babcią

« Odpowiedz #508 dnia: Marca 21, 2019, 20:24:30 pm »

Od razu zamieszczę wybór kommentarzy na kolejną jeszcze niedzielę.

Evangelium secundum Ioannem, caput VI, lectio prima et initium secundae (commentarii hinc).

9 “ Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? ”.
Augustinus Lib. 83 quaest. Quinque autem panes hordeacei significant veterem legem: sive quia nondum spiritualibus, sed adhuc carnalibus data est lex, idest quinque corporis sensibus deditis: nam ipse* et turbae quinque millia hominum fuerunt: sive quia per Moysen lex ipsa data est: Moyses enim quinque libros scripsit. (...)
Alcuinus. (...) Quod autem novos panes noluit facere, sed allatos cumulavit, significat quia veterem Scripturam non reprobavit, sed aperiendo patefecit.
*powinno być: ipsae?
**uzupełnię komentarze wyjaśnieniem, że księgami Mojżeszowymi nazywa się pięć pierwszych ksiąg Starégo Zakonu.

14 Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ”.
Augustinus in Ioannem. Sic autem propheta est Christus et dominus prophetarum, sicut Angelus* et dominus Angelorum: ex eo enim quod praesens annuntiavit, Angelus erat; ex eo quod futura praedixit, propheta erat; ex eo quod verbum caro factum est, et Angelorum et prophetarum dominus erat: (...)
*w piérwotnym sensie greckim
« Ostatnia zmiana: Marca 31, 2019, 13:00:45 pm wysłana przez ahmed » Zapisane
Wojna jeszcze nie jest aż tak daleko.
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 575


wychowany z babcią

« Odpowiedz #509 dnia: Marca 23, 2019, 12:29:19 pm »

Na za dwa tygodnie: urywek ewangelii Janowéj, rozdział VIII. Lectiones XII-XIV hinc.

48 Responderunt Iudaei et dixerunt ei: “ Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes? ”.
49 Respondit Iesus: “ Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonoratis me.
Augustinus in Ioannem. (...) Sed quamvis maledictus maledicta non redderet, pertinuit tamen ad eum negare. Duo autem sibi fuerant obiecta: Samaritanus es, et Daemonium habes. Non dixit: non sum Samaritanus; Samaritanus enim interpretatur custos; noverat autem ille se nostrum esse custodem; non enim pertinuit ad eum ut redimeremur, et non pertinet ut servemur.* Denique ipse est Samaritanus, qui accessit ad saucium, et misericordiam impendit.
Origenes. Aliter quoque dominus magis quam Paulus omnibus omnia fieri voluit, ut omnes nanciscatur; et ideo se non negavit esse Samaritanum. (...)
*tu chyba powinien być znak zapytania?

56 "Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; et vidit et gavisus est”.
Gregorius in Evang. Tunc etiam diem domini Abraham vidit, cum in figura summae Trinitatis tres Angelos hospitio suscepit.
Chrysostomus in Ioannem. Vel diem suum dicit diem crucis, quem Abraham in oblatione arietis et Isaac praefiguravit;(...)

59 Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.
Augustinus. Ergo tamquam homo a lapidibus fugit; sed vae illis a quorum lapideis cordibus fugit Deus.
Gregorius. Quid autem abscondendo se dominus significat, nisi quod eis ipsa veritas absconditur qui eius verba sequi contemnunt? Eam quippe quam non invenit humilem, veritas fugit mentem. Quid autem nobis hoc exemplo loquitur, nisi ut etiam cum resistere possumus, iram superbientium humiliter declinemus?
« Ostatnia zmiana: Kwietnia 07, 2019, 21:07:52 pm wysłana przez ahmed » Zapisane
Wojna jeszcze nie jest aż tak daleko.
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
Strony: 1 ... 32 33 [34] 35 36 ... 38 Drukuj 
Forum Krzyż  |  Disputatio  |  Sprawy ogólne  |  Wątek: LINGUA LATINA omnibus. « poprzedni następny »
 

Działa na MySQL Działa na PHP SMF 2.0.19 | SMF © 2014, Simple Machines Prawidłowy XHTML 1.0! Prawidłowy CSS!