Forum Krzyż
Witamy, Gość. Zaloguj się lub zarejestruj.
Sierpnia 19, 2022, 20:05:47 pm

Zaloguj się podając nazwę użytkownika, hasło i długość sesji
Szukaj:     Szukanie zaawansowane
www.UnaCum.pl

Centrum Informacyjne Ruchu Summorum Pontificum
227294 wiadomości w 6551 wątkach, wysłana przez 1661 użytkowników
Najnowszy użytkownik: scenariuszfilmowy
Strona główna Pomoc Szukaj Zaloguj się Rejestracja
Forum Krzyż  |  Disputatio  |  Sprawy ogólne  |  Wątek: LINGUA LATINA omnibus.
« poprzedni następny »
Strony: 1 ... 33 34 [35] 36 37 38 Drukuj
Autor Wątek: LINGUA LATINA omnibus.  (Przeczytany 187348 razy)
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 531


wychowany z babcią

« Odpowiedz #510 dnia: Marca 28, 2019, 21:19:49 pm »

Na Niedzielę Palmową jest przewidziané zwykłéj długości czytanié z Ewangelii Matheuszowéj (rozdział XXI) przed procesją z palmami, a potem strasznie długié czytanié Męki Pańskiéj. Zamieszczam wybór kommentarzy tylko do piérwszégo; commentarii hinc (lectio prima).

7 et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea.
Hieronymus. (...) Asina autem ista quae subiugalis fuit, et edomita, et iugum legis traxerat, synagoga intelligitur. Pullus asinae lascivus et liber, gentium populus: Iudaea enim secundum Deum mater est gentium.
Hieronymus. Vestis autem apostolica quae iumento superponitur, vel doctrina virtutum, vel discretio Scripturarum intelligi potest, sive ecclesiasticorum dogmatum veritates; quibus nisi anima instructa fuerit et ornata, sessorem habere dominum non meretur.

Hieronymus. (...) unde sequitur turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur, clamabant dicentes: hosanna filio David.
Quid autem significet hosanna, nunc perstringam breviter. In Psalmo 117, qui manifeste de adventu salvatoris scriptus est, inter cetera hoc quoque legimus: o domine, salvum me fac, o domine, bene prosperare. Benedictus qui venturus es in nomine domini. Pro eo quod in Lxx habetur interpretibus, o kyrie soson di*, idest: o domine, salvum fac, in Hebraeo legimus: Anna, Iehova, hosi Anna, quod manifestius interpretatus est Symmachus dicens: obsecro, domine, salva, obsecro. (...)
Chrysostomus super Matth. Hosanna etiam quidam interpretantur gloriam, alii vero redemptionem (...)
* "ὦ Κύριε, σῶσον δή" (za: https://el.wikisource.org/wiki/%CE%A8%CE%B1%CE%BB%CE%BC%CE%BF%CE%AF_%CF%84%CE%BF%CF%85_%CE%94%CE%B1%CF%85%CE%AF%CE%B4/%CE%A1%CE%99%CE%96 )


« Ostatnia zmiana: Marca 28, 2019, 21:25:29 pm wysłana przez ahmed » Zapisane
Pamiętaj, że wojna jest niedaleko!
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 531


wychowany z babcią

« Odpowiedz #511 dnia: Kwietnia 06, 2019, 19:15:35 pm »

Największé święto. Po raz piérwszy w roku liturgicznym (od początku Adwentu) niedzielné czytanié Ewangelii bierze się od świętégo Marka, który spisał Piotrowé kazania czy przemówienia (sermones, λογοι). Caput XVI, lectio prima; commentarii hinc.

5 Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
Hieronymus. Vestis etiam candida vera laetitia est, hoste depulso regnoque adepto, rege pacis quaesito et invento, et numquam dimisso. Hic igitur iuvenis formam resurrectionis timentibus mortem ostendit. Quod autem obstupuerunt, id est quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.
6 Qui dicit illis: “ Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.
Gregorius. Ac si dicat: paveant illi qui non amant adventum supernorum civium; pertimescant qui carnalibus desideriis pressi ad eorum societatem pertingere se posse desperant; vos autem cur pertimescitis, quae vestros concives videtis?
Hieronymus. Non enim est timor in caritate. Quid expavescerent quae invenerunt quem quaesierunt?
Gregorius. Sed iam quid Angelus subiungit audiamus: Iesum quaeritis Nazarenum. Iesus Latino eloquio salutaris, idest salvator, interpretatur. At vero tunc multi Iesus dici poterant, nec tamen substantialiter, sed nuncupative; ideo et locus subiungitur, ut de quo Iesu dictum sit manifestetur: Nazarenum; et causam protinus subdit: crucifixum.
Theophylactus. Non enim erubescit crucem: in hac namque salus hominum est, et beatorum principium.
Hieronymus. Ostenditur autem immortalitas mortalibus ad gratiarum actionem debitam, ut intelligamus quid fuerimus, et sciamus quid futuri erimus.
Sequitur sed ite, dicite discipulis eius et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam.
Mulieribus dicitur ut nuntient apostolis: quia per mulierem mors annuntiata est, per mulierem vita resurgens. Dicit autem specialiter et Petro, quia se indignum iudicavit discipulatu, cum ter negavit magistrum; sed peccata praeterita non nocent, quando non placent.
Gregorius. Si autem hunc Angelus non nominatim exprimeret, qui magistrum negaverat, venire inter discipulos non auderet. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione.
Gregorius. Galilaea namque transmigratio interpretatur. Iam quippe redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam transmigraverat; et nos resurrectionis eius gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur: quia is qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur.
Augustinus de Cons. Evang. Significatur etiam quod gratia Christi de populo Israel erat transmigratura ad gentes, a quibus apostoli nullo modo praedicantes suscipientur, nisi eis viam dominus in eorum cordibus praeveniens praeparasset; et hoc est: praecedet vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, id est, ibi membra eius invenietis.
8 Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim.
Kontext: Mt XVIII 8 Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
Augustinus de Cons. Evang. Quaeri autem potest quemadmodum hoc dicat Marcus, cum dicat Matthaeus: et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis eius, nisi intelligamus ipsorum Angelorum nemini ausas fuisse aliquid dicere, idest respondere ad ea quae ab illis audierant; aut certe custodibus quos iacentes viderunt: nam illud gaudium quod Matthaeus commemorat, non repugnat timori de quo Marcus dicit: debuimus enim utrumque in illarum animo factum intelligere, etiam si Matthaeus de timore non diceret. Cum vero ipse dicat: exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, nihil ex hac re quaestionis remanere permittit.
« Ostatnia zmiana: Kwietnia 21, 2019, 09:50:19 am wysłana przez ahmed » Zapisane
Pamiętaj, że wojna jest niedaleko!
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 531


wychowany z babcią

« Odpowiedz #512 dnia: Maja 04, 2019, 21:01:28 pm »

Ciągnę daléj swój wybór z Tomaszowégo wyboru kommentarzy, ponieważ sądzę, że i dla mnie czytanié Kateny w tym celu jest dobrym ćwiczeniém, i dla innych — nie mających czasu bądź umiejętności dla ciut dłuższéj łacińskiéj lektury— taki skrót może być pożyteczny czy jako ćwiczenié, czy jako "lektura duchowa". Z reguły zachowuję niedoskonałości (interpunkcyjné na przykład) źródeł, którymi są dwie strony internetowé, z czego jedna to vatican.va



Dominica I post clarissimam sollemnitatem Resurrectionis Domini — Evangelium secundum Ioannem, caput XX, lectiones tertia & quarta; commentarii hinc.

19 Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
Theophylactus. (...) Ostiis vero clausis, ut ostendat quia eodem modo resurrexit adiacente lapide super monumentum.

22 Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: “ Accipite Spiritum Sanctum.
Augustinus de Trin. Flatus ergo ille corporeus substantia spiritus sancti non fuit, sed demonstratio per congruam significationem non tantum a patre, sed etiam a filio procedere spiritum sanctum. (...)
Gregorius in Evang. Cur autem prius in terra discipulis datur, postmodum* de caelo mittitur, nisi quod duo sunt praecepta caritatis, dilectio videlicet Dei et dilectio proximi? In terra datur spiritus, ut diligatur proximus; ex caelo datur spiritus, ut diligatur Deus. Sicut ergo una est caritas et duo praecepta; ita unus est spiritus et duo data; prius a consistente domino in terra, postmodum datur ex caelo, quia proximi amore discitur qualiter perveniri debeat ad amorem Dei.
*w dziéń Pięćdziesiątnicy

26 Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: “ Pax vobis! ”.
Chrysostomus in Ioannem. Considera dominatoris clementiam: qualiter et pro una anima ostendit seipsum vulnera habentem, et accedit ut salvet unum. Et nimirum discipuli annuntiantes, digni erant fide, et ipse promittens; sed tamen, quia solus Thomas quaesivit, neque hoc eum privavit Christus. Non autem statim ei apparet, sed post dies octo, ut in medio a discipulis admonitus accendatur in maius desiderium, et fidelior fieret in futurum;



Dominica II post Pascha — caput X libri Evangelii secundum Ioannem, lectio tertia & pars quartae; commentarii hinc.

11 Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;
Augustinus de Verb. Dom. Omnes tamen pastores boni fuerunt, non solum quia sanguinem fuderunt, sed quia pro ovibus fuderunt: non enim fuderunt elatione, sed caritate. Nam et apud haereticos, qui propter iniquitates et errores suos aliquid molestiarum perpessi fuerunt, nomine martyrii se iactant, ut hoc pallio dealbati facilius furentur, quia lupi sunt. Non autem omnes qui corpora sua in passione etiam ignibus tradunt, aestimandi sunt sanguinem fudisse pro ovibus, sed potius contra oves; dicit enim apostolus: si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Quomodo autem habet vel exiguam caritatem, qui etiam convictus non amat unitatem? Quam dominus commendans, noluit multos appellare pastores, sed pastorem unum, dicens ego sum pastor bonus.
12 mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit — et lupus rapit eas et dispergit —
13 quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus.
Augustinus de Verb. Dom. Diligendus est pastor, cavendus latro, tolerandus mercenarius. Tamdiu enim est utilis mercenarius, quamdiu non videt lupum, furem vel latronem; cum autem viderit, fugit.

16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor.
Gregorius. Quasi ex duobus gregibus unum ovile efficit, quia Iudaicum et gentilem populum in sua fide coniungit.
« Ostatnia zmiana: Maja 05, 2019, 09:20:00 am wysłana przez ahmed » Zapisane
Pamiętaj, że wojna jest niedaleko!
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 531


wychowany z babcią

« Odpowiedz #513 dnia: Maja 18, 2019, 20:42:48 pm »

XVI rozdział Ewangelii według świętégo Jana Kościół zachodni czyta przez cztéry niedziele; ale nie po kolei. Kommentarze do XVI rozdziału Jana stąd.



Dominica tertia post Resurrectionem: lectio IV capitis XVI.

20 Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
Augustinus. Quod sic accipi potest, quia contristati sunt discipuli de morte domini, et confestim de resurrectione laetati. Mundus autem (quo nomine significati sunt inimici, a quibus Christus occisus est) tunc utique laetatus est occiso Christo, quando sunt discipuli contristati;
Alcuinus. Sed et cunctis fidelibus convenit hic sermo domini, qui per lacrymas pressurasque praesentes ad gaudia aeterna contendunt.(...)
21 Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
Alcuinus. (...) Sicut enim mulier nato in hoc mundo homine laetatur, ita Ecclesia, nato in vitam aeternam fidelium populo, exultatione repletur.


Dominica IIII post Pascha: lectio II & III

6 Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
7 Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
Augustinus in Ioannem. (...) et quia se amissuros esse, illo vera denuntiante, dubitare non poterant, contristabatur humanus affectus, quia carnalis desolabatur aspectus; unde sequitur sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Noverat autem ille quid eis potius expediret: quia visus interior ipse est melior, quo eos consolaturus erat spiritus sanctus; unde subdit sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam.
Augustinus in Ioannem. Numquid autem hic positus, eum non poterat mittere quem scimus super eum baptizatum venisse atque mansisse; immo vero a quo scimus eum nunquam separabilem fuisse? Quid est ergo si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos, nisi: non potestis capere spiritum quamdiu secundum carnem nosse persistitis Christum? Christo autem discedente corporaliter, non solum spiritus sanctus, sed et pater et filius illis affuit spiritualiter.

8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio:
9 de peccato quidem, quia non credunt in me;
10 de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me;
Augustinus de Verb. Dom. Sed multum interest utrum quisque credat ipsum esse Christum et utrum credat in Christum; nam ipsum esse Christum, et Daemones crediderunt: ille vero credit in Christum qui et sperat in Christum et diligit Christum.
Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Hoc etiam modo spiritus sanctus de peccato arguit mundum, quia in nomine salvatoris, qui reprobatus est a mundo, virtutes operatus est. Salvator autem, servata iustitia, non trepidavit reverti ad eum qui se miserat, et per id quod regressus est probavit se inde venisse;
Chrysostomus. Idest, ire ad patrem erit argumentum quod irreprehensibilem agebam vitam, ut non possint adhuc dicere, quoniam hic homo peccator est, et non est ex Deo. (...)

13 Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis.
Augustinus in Ioannem. Nec moveat quod verbum futuri temporis positum est: illa quippe audientia sempiterna est, quia est sempiterna scientia. In eo autem quod sempiternum est, sine initio et sine fine, cuiuslibet temporis verbum ponatur: quamvis enim natura illa immutabilis non recipiat fuit et erit, sed tantum est; non tamen mendaciter dicimus: fuit et est et erit; fuit, quia nunquam defuit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est.
Beda. Constat quia multi spiritus sancti gratia repleti, quae ventura erant agnoverunt; sed quia multi variis coruscant virtutibus, nec tamen quae ventura sunt agnoscunt, potest hic sermo sic accipi: quae ventura sunt, vobis annuntiabit, idest, gaudia vobis caelestis patriae ad memoriam reducet. Ventura vero apostolis nuntiavit, mala scilicet quae pro confessione Christi erant passuri, et bona quae pro eisdem malis erant percepturi.
Chrysostomus. Et quia dominus dixerat: magister vester unus est Christus; ut et spiritus sanctus suscipiatur ab eis, subiunxit quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.



Dominica V post Pascha; lectio V (initiumque sextae)

23 Et in illo die me non rogabitis quidquam.
Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
Alcuinus. Sic ergo dicit: in futuro me non rogabitis quidquam; sed interim, dum in peregrinatione huius miseriae conversamini, si petieritis patrem, dabit vobis;
Augustinus. Hoc quod ait si quid, non quodlibet intelligitur, sed aliquid quod non in beatae vitae comparatione sit nihil. Non autem petitur in nomine salvatoris quidquid petitur contra rationem salutis: non enim sonum litterarum aut syllabarum, sed quod sono recte ac veraciter intelligitur, hic accipiendum est, cum dicit in nomine meo. Unde qui hoc sentit de Christo quod non est de unico filio Dei sentiendum, non petit in eius nomine. Qui vero quod est de illo sentiendum sentit, ipse in eius nomine petit, et accipit quod petit, si non contra suam salutem sempiternam petit; accipit autem quando debet accipere: quaedam enim non negantur, sed ut congruo dentur tempore differuntur. (...)

25 Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis.
Augustinus. (...) Relinquitur itaque ut intelligatur Iesus discipulos suos de carnalibus vel animalibus spirituales esse facturus. Homo autem animalis sic audit quaecumque audit de Dei natura ut aliud quam corpus cogitare non possit. Ideo proverbia illi sunt quaecumque dicta sapientiae de incorporea immutabilique substantia; non quod tamquam proverbia deputet, sed quia sic cogitat quomodo qui proverbia solent audire, neque intelligere. (...)



Dominica post Ascensionem — lectio septima capitis XV & prima sequentis

XV 26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
Augustinus in Ioannem. (...) Si ergo et de patre et de filio procedat spiritus sanctus, cur filius dixit de patre procedit, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est de quo ipse est? Unde illud est quod ait: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. Si igitur haec intelligatur eius doctrina, quam tamen dixit non suam, sed patris: quanto magis intelligendus est et de ipso procedere spiritus sanctus, ubi sic ait de patre procedit, ut non diceret: de me non procedit. (...) nec filius hominum simul ex patre et ex matre procedit; sed cum in matrem procedit ex patre, non tunc procedit et ex matre. Spiritus autem sanctus non de patre procedit in filium et de filio procedit ad sanctificandam creaturam; sed simul de utroque procedit. (...)

XVI 4b Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram.
Chrysostomus. Vel praedixit quidem quoniam flagella patientur; non autem quod mors eorum reputaretur ut Dei cultura: quod maxime poterat eos attonitos facere. Vel quia illic ea quae a gentibus debebant pati dixit; hic autem et quae a Iudaeis dicit.
« Ostatnia zmiana: Maja 22, 2019, 19:51:02 pm wysłana przez ahmed » Zapisane
Pamiętaj, że wojna jest niedaleko!
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 531


wychowany z babcią

« Odpowiedz #514 dnia: Czerwca 01, 2019, 11:28:32 am »

Lectio septima & octava capitis quarti decimi libri Evangelii secundum Ioannem. Commentarii hinc.

22 Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: “ Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo? ”.
23 Respondit Iesus et dixit ei: “ Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;
Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter totum. Aestimavit Iudas sicut mortuos videmus in somno, ita et se eum esse visuros; unde quaerit quid est quod debes te manifestare nobis, et non mundo? Quasi dicat: vae nobis, quoniam morieris, et ut mortuus debes nobis assistere. Ne igitur hoc suspicentur, dicit ego et pater ad eum veniemus; quasi dicat: sicut pater manifestat seipsum, ita et ego: et mansionem apud eum faciemus; quod somniorum non est. (...)

27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.
Chrysostomus. Pax etiam exterior ad malum fit multoties, et eis qui habent eam nihil prodest.
Augustinus de Verb. Dom. Est autem pax serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium caritatis. Nec poterit ad hereditatem domini pervenire qui testamentum pacis noluerit observare; nec potest concordiam habere cum Christo qui discors voluerit esse cum Christiano.
Zapisane
Pamiętaj, że wojna jest niedaleko!
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 531


wychowany z babcią

« Odpowiedz #515 dnia: Czerwca 17, 2019, 16:49:05 pm »

Dominica I post Pentecosten & Festum Sanctissimae Trinitatis

Na początek wyjaśnienié liturgiczné dla mniéj obeznanych: formularz niedzielny (tzn. wszystkié części zmienné) jest powtarzany w tygodniu, jeśli na jakiś dziéń nie przypada święto. Piérwsza Niedziela po Zielonych Świątkach posiada własny formularz i on właśnie w założeniu jest powtarzany w tygodniu, podczas gdy na samą pierwszą niedzielę po Pięćdziesiątnicy zostało dawno wyznaczoné święto Trójcy Przenajświętszéj; dlatego "bardziéj tradycyjnie" (do połowy XX wieku) w tę niedzielę odprawiano Mszę z uroczystości Trójcy Przenajświętszéj ze wspomnieniém (commemoratio) piérwszéj niedzieli. To wspomnienié polegało na odmawianiu dwóch (po jednéj z obu formularzy) kolekt, sekret i modlitw po komunii oraz na odmawianiu ewangelii z pierwszéj niedzieli jako ostatniéj ewangelii (zamiast początku Janowéj). We mszale z '62-ego rubrykę "et fit commemoratio Dominicae..." pozastępowano na "et non fit commemoratio..." oraz zniesiono we wspomnieniach odmawianie jako ostatniéj ewangelii ewangelii święta wspominanégo. Piérwszéj Niedzieli po Zesłaniu Ducha Świętégo pozostały tylko dni powszednié bez żadnégo święta — ale tych dni z biegiem wieków robiło się przecież coraz mniéj, co sprawia, że w tym roku, wedle mszału z '62-go, tén formularz nie jest w ogóle używany.

Jako zwolennik starszych textów, niekiedy rzadszych wytłumaczeń (interpretacyj), świętości niedzieli oraz cyklu tygodniowégo, zamieszczam najpiérw kommentarze do niedzielnéj ewangelii, a potém do ewangelii z uroczystości; do tych kommentarzy można dodać jeszcze piérwszy przeze mnie wklejony. Zachęcam téż do zapoznania się z całością textów niedzieli.



Dominica Prima post Pentecosten — lectiones nona & decima capitis sexti Evangelii secundum Lucam; commentarii hinc.

39 Dixit autem illis et similitudinem: “ Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent?
40 Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius.
Theophylactus. Vel aliter. Si tu alium iudicas, et ipse in eisdem peccas, nonne assimilaris caeco caecum ducenti? Quomodo enim ille a te ducetur ad bonum, cum et tu pecces? Non est enim discipulus supra magistrum. Si igitur tu peccas, qui te magistrum et ductorem putas, ubi erit qui a te disciplinatur et ducitur? Perfectus enim erit discipulus, si sit sicut magister eius.
Beda. Vel sensus huius sententiae pendet ex superioribus, ubi danda eleemosyna et iniuria dimittenda praecipitur. Si te, inquit, ira contra violentum, et contra petentem avaritia caecaverit, numquid tu mente vitiata vitium eius curare poteris? Si etiam magister Christus, qui quasi Deus potuit suas ulcisci iniurias, maluit persecutores patiendo reddere mitiores, eamdem necesse est quod discipuli, qui puri homines sunt, regulam perfectionis sequantur.



Festum Sanctissimae Trinitatis — lectio IV capitis vigesimi octavi evangelii secundum Mattheum, et non tota, sed ulterior pars tantum; commentarii hinc.

19 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,
20a docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis.
Hieronymus. Consideratur autem hic ordo praecipuus. Iussit apostolos, ut primum docerent universas gentes, deinde fidei tingerent sacramento, et post fidem ac Baptisma, quae essent observanda praeciperent;
« Ostatnia zmiana: Czerwca 17, 2019, 17:14:46 pm wysłana przez ahmed » Zapisane
Pamiętaj, że wojna jest niedaleko!
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 531


wychowany z babcią

« Odpowiedz #516 dnia: Sierpnia 05, 2019, 13:59:15 pm »

Z dużym opóźnieniém wrzucam następné kommentarze.

Dominica II post Pentecosten — lectio ex capite decimo quarto Evangelii secundum Lucam; commentarii hinc.

18 Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: “Villam emi et necesse habeo exire et videre illam; rogo te, habe me excusatum”.
19 Et alter dixit: “Iuga boum emi quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum”.
20 Et alius dixit: “Uxorem duxi et ideo non possum venire”.

(kontext: 1J II 16 quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est. )

Najbardziéj znané z wyjaśnień tego urywka:
Augustinus. Ioannes autem dicens: omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, inde coepit ubi Evangelium terminum posuit. Concupiscentia carnis, uxorem duxi; concupiscentia oculorum, quinque iuga boum emi; ambitio saeculi, villam emi. A parte autem in totum commemorati sunt quinque sensus per solos oculos, quorum est in quinque sensibus principatus: (...)

23 Et ait dominus servo: “Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea.

Augustinus de Verb. Dom. Venerunt de plateis et vicis gentes, veniunt de sepibus haeretici: nam sepes qui construunt, divisiones quaerunt. (...)



Dominica III post Pentecosten — lectio ex capite decimo quinto libri Evangelii secundum Lucam; commentarii hinc.

4 “ Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam?
Gregorius. Una ovis tunc periit quando peccando homo pascua vitae reliquit. In deserto autem nonagintanovem remanserant: quia rationalis creaturae numerus, Angelorum videlicet et hominum, qui ad videndum Deum conditus fuerat, pereunte homine, erat imminutus; (...)

6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: “Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat”.
Theophylactus. Supernae igitur virtutes* oves dicuntur in eo quod omnis natura creata aspectu Dei bestialis est; in eo vero quod rationalis est, amici et vicini dicuntur.
*virtutes supernae = militia caelestis = angeli
Zapisane
Pamiętaj, że wojna jest niedaleko!
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 531


wychowany z babcią

« Odpowiedz #517 dnia: Sierpnia 05, 2019, 20:18:08 pm »

Lectio ex capite quinto evangelii secundum Lucam; commentarii hinc

4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: “ Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ”.
Chrysostomus. Condescendens enim hominibus, sicut magos per sidus vocavit, sic et piscatores per piscatoriam artem.

6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum.
Augustinus de quaest. Evang. Quod autem retia rumpebantur piscium copia, et naviculae impletae sunt, ita ut pene mergerentur, significat hominum carnalium multitudinem tantam futuram in Ecclesia, ut etiam disruptione pacis per haereses et schismata scinderetur.
Zapisane
Pamiętaj, że wojna jest niedaleko!
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 531


wychowany z babcią

« Odpowiedz #518 dnia: Sierpnia 06, 2019, 20:15:57 pm »

Lectio ex capite quinto Evangelii secundum Matthaeum; commentarii hinc.

22a Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio;
Hieronymus. In quibusdam ergo codicibus additur sine causa; ceterum in veris definita sententia est: et ira penitus tollitur. Si enim iubemur orare pro persequentibus, omnis irae occasio tollitur. Radendum ergo est sine causa, quia ira viri iustitiam Dei non operatur.

23 Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te,
24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum.

Chrysostomus super Matth. (...) Vide autem misericordiam Dei, quomodo hominum utilitates amplius aspicit quam suos honores: plus enim diligit concordiam fidelium quam munera: quamdiu enim fideles homines aliquam dissensionem habuerint, munus eorum non suscipitur, oratio eorum non exauditur. Nemo enim inter duos inimicos potest esse fidelis amicus amborum; ideo et Deus non vult esse amicus fidelium, quamdiu inter se fuerint inimici. (...)
Zapisane
Pamiętaj, że wojna jest niedaleko!
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 531


wychowany z babcią

« Odpowiedz #519 dnia: Sierpnia 07, 2019, 16:02:04 pm »

W szóstą niedzielę po Zielonych Świątkach po raz drugi w cyklu niedzielnym pojawia się czytanié ze świętégo Marka — z rozdziału ósmégo; kommentarze stąd. Czytanié jest o drugim rozmnożeniu chleba; piérwszé jest w rozdziale szóstym.

Theophylactus. Postquam dominus superius miraculum de multiplicatione panum perpetrasset, nunc iterum occasione habita congruenti, adducit simile miraculum operari; unde dicitur in diebus illis iterum cum turba esset cum Iesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis ait illis: misereor super turbam, quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent. Non enim semper circa alimenta miracula faciebat, ne propter cibum ipsum sequerentur. Et nunc igitur hoc miraculum non fecisset, nisi quia videbat turbis periculum imminere: unde sequitur et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.

8 Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9 Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.

(kontext z szóstégo rozdziału:
42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt;
43 et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
44 Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum.)

Theophylactus. Vel quatuor millia sunt, idest quatuor virtutibus perfecti; et propter hoc veluti fortiores plura comedentes, pauciora reliquerunt. In isto enim miraculo septem sportae remanent; in miraculo autem quinque panum duodecim cophini: quia quinque millia erant, idest quinque sensibus servientes, et propter hoc non potuerunt comedere, sed paucis contenti fuerunt;
Zapisane
Pamiętaj, że wojna jest niedaleko!
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 531


wychowany z babcią

« Odpowiedz #520 dnia: Sierpnia 08, 2019, 15:57:13 pm »

Lectio ex capite septimo Evangelii secundum Matthaeum; commentarius hinc.

15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
16a A fructibus eorum cognoscetis eos;

Bardzo ważny kommentarz:
Augustinus de Serm. Dom. Unde rectissime quaeritur, quos fructus nos attendere voluerit. Multi enim quaedam in fructibus deputant quae ad vestitum ovium pertinent, et hoc modo de lupis decipiuntur: secuti enim sunt vel ieiunia vel eleemosynas vel orationes, quae praetendunt hominibus, placere cupientes eis quibus ista difficilia videntur. Hi ergo non sunt fructus, de quibus cognosci istos monet. Ista enim quae cum bono animo fiunt, sunt proprie ovibus vestes; cum autem malo, in errore, non aliud quam lupos tegunt; sed non ideo debent oves odisse vestimentum suum, quod plerumque illo se occultant lupi. Qui sunt ergo fructus quibus cognoscamus arborem malam? Dicit apostolus*: manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, et cetera. Qui vero sunt fructus quibus cognoscamus arborem bonam? Idem apostolus ostendit**, dicens: fructus autem spiritus sunt caritas, gaudium, pax.
*Ga V 19-21
**Ga V 22-23; tradycyjny text łaciński zawiéra więcéj (dwanaście) owoców Ducha Świętégo, Vulgata Nova poprawia liczbę według textu greckiégo.
Zapisane
Pamiętaj, że wojna jest niedaleko!
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 531


wychowany z babcią

« Odpowiedz #521 dnia: Sierpnia 14, 2019, 11:55:38 am »

Dominica VIII post Pentecosten — lectio ex capite sexto decimo Evangelii secundum Lucam; commentarius hinc.

1 Dicebat autem et ad discipulos: “ Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
Chrysostomus. Opinio quaedam erronea aggravata mortalibus auget crimina, minuit bona: ea vero est opinari quod ea quaecumque possidemus in usu vitae, possideamus ut domini; et ideo etiam opportune ea apprehendimus tamquam bona praecipua. Sed contrarium est: non enim nos ut domini in vita praesenti collocati sumus in propria domo, sed tamquam hospites et advenae quo nolimus ducimur, et quo tempore non putamus (...)



Dominica nona post Pentecosten — lectio ex capite undevicesimo libri Evangelii secundum Lucam; commentarii hinc.

41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam
Origenes in Lucam. Omnes beatitudines quas locutus est Iesus in Evangelio suo, firmat exemplo; (...) et quia dixerat: beati flentes, ipse quoque flevit super civitatem;

43 Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique
44 et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae ”.
Origenes in Lucam. Non nego igitur et illam Ierusalem propter habitatorum scelera fuisse destructam; sed quaero ne forte ad hanc* Ierusalem fletus iste pertineat. Si enim post mysteria veritatis aliquis peccaverit, plangetur: (...)
*scilicet: Ecclesiam
Gregorius. Vel aliter. Maligni spiritus animam a corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fovent; (...) Tunc autem anima per conditionem reatus sui ad terram consternitur, cum caro, quam vitam suam credidit, redire ad pulverem urgetur. Tunc in morte filii illius cadunt, cum cogitationes illicitae, quae modo ex illa prodeunt, in extrema ultione dissipantur: quae etiam cogitationes per lapides significari valent: perversa enim mens, cum perversae cogitationi perversiorem adicit, quasi lapidem supra lapidem ponit; sed cum ad ultionem suam anima ducitur, omnis cogitationum constructio dissipatur.
Pravam autem animam Deus assidue visitat praecepto, aliquando flagello, aliquando autem miraculo, ut vera quae nesciebat audiat; (...)
Zapisane
Pamiętaj, że wojna jest niedaleko!
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 531


wychowany z babcią

« Odpowiedz #522 dnia: Sierpnia 22, 2019, 20:17:21 pm »

Lectio ex capite octavo decimo Evangelii secundum Lucam; commentarii hinc.

11 Pharisaeus stans haec apud se orabat: “Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus;
Chrysostomus. Non enim satiaverat contemptum eius tota humana natura, sed et publicanum aggressus est. Moderatius autem peccasset, si publicanum excepisset; nunc autem uno verbo* et absentes invadit, et vulnera praesentis lacessit. Non est autem gratiarum actio invectiva aliorum. Si regratiaris Deo, ipse tibi tantum sufficiat, nec te ad homines transferas, nec proximum condemnes.
*nietrafioné tłumaczenié greckiégo λογος?
12 ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo”.
Gregorius Moralium. Ecce civitatem cordis sui insidiantibus hostibus per elationem aperuit, quam frustra per ieiunium et orationem clausit. Incassum munita sunt cetera, cum locus unus, de quo hosti patet aditus, munitus non est.
« Ostatnia zmiana: Sierpnia 22, 2019, 20:19:38 pm wysłana przez ahmed » Zapisane
Pamiętaj, że wojna jest niedaleko!
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
Regiomontanus
aktywista
*****
Wiadomości: 3412


« Odpowiedz #523 dnia: Sierpnia 23, 2019, 19:54:50 pm »

Tak z ciekawości (@ahmed) - skąd miłość do Neo-Wulgaty? W sumie to "Catena Aurea" komentuje starą Wulgatę, a nie nową...

Kiedyś miałem szczery zamiar kupić drukowaną Nową Wulgatę, ale przeszło mi, gdy gdzieś przeczytałem, że  2,12 z pierwszego listu do Tymoteusza tłumaczą tam jako


Docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum, sed esse in tranquillitate.


Klementyna tymczasem brzmi:
Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.

Jest zresztą w NV więcej polit-poprawnych zmian.

Zapisane
Certe, adveniente die judicii, non quaeretur a nobis quid legerimus, sed quid fecerimus.
ahmed
aktywista
*****
Wiadomości: 531


wychowany z babcią

« Odpowiedz #524 dnia: Sierpnia 24, 2019, 20:05:06 pm »

Tak z ciekawości (@ahmed) - skąd miłość do Neo-Wulgaty? W sumie to "Catena Aurea" komentuje starą Wulgatę, a nie nową...

To nie miłość do Neowulgaty, to oficjalność źródła: Neowulgatę cytuję za vatican.va. "Catena Aurea" to po części tłumaczenia z greki, więc kommentarze do oryginału; ale także do przehijeronimowych tłumaczeń łacińskich, co można zobaczyć w kommentarzach do ewangelii piątéj niedzieli po Zielonych Świątkach, tam, gdzie zacytowałem akurat Hieronima o usunięciu "sine causa" — było parę cytatów właśnie odnoszących się do tego "sine causa". Ogólnie rzecz biorąc, nie widzę żadnéj szkody ani nawet różnicy, jeśli chodzi o cytaty z Ewangelii.
Zapisane
Pamiętaj, że wojna jest niedaleko!
Ukraina będzie graniczyć z Czerkiesją, Kałmucją i Mordowją.
Strony: 1 ... 33 34 [35] 36 37 38 Drukuj 
Forum Krzyż  |  Disputatio  |  Sprawy ogólne  |  Wątek: LINGUA LATINA omnibus. « poprzedni następny »
 

Działa na MySQL Działa na PHP SMF 2.0.14 | SMF © 2014, Simple Machines Prawidłowy XHTML 1.0! Prawidłowy CSS!